Type de texte | source |
---|---|
Titre | De pictura sacra |
Auteurs | Borromeo, Federico |
Date de rédaction | |
Date de publication originale | 1624 |
Titre traduit | Sacred painting |
Auteurs de la traduction | Rothwell, Kenneth S. |
Date de traduction | 2010 |
Date d'édition moderne ou de réédition | |
Editeur moderne | Jones, Pamela M. |
Date de reprint |
, "Quam difficile sit exprimere affectus animi" (numéro I, 10) , p. 38
Caeterosque Sanctos etiam fecere nonnulli cum affectibus iis, qui indecori sanctitati eorum erant, atque in eo turpissime contra Sacrarum litterarum auctoritatem consuetudinemque peccatum est. Nam Sacri Scriptores extulere laudibus virtutes et merita Sanctorum, isti vero ostendant affinguntque vitia Sanctis, quae numquam illi habuere.
Quod si inepti isti non poterant virtutum exprimere figuras, debebant saltem imitari Graeci Artificis solertiam, qui vitium pictorum in pictura apparere sua nolens texit illud atque occultavit. Scilicet debuerant etiam isti non facere quod fieri ab se posse diffidebant, potiusque latere cum silentio quam probris onerare illis, quae probra conflant ipsi sibi penicillorum suorum linguis.
Dans :Apelle, le portrait d’Antigone(Lien)
, "De vestitu" (numéro I, 7) , p. 24-26
Neque etiam Sanctae alicuius cincinnis gemmae et margaritae inserendae sunt, quandoquidem fastus et deliciae istae capitis honestam quoque quamlibet in Civitate nostra Matronam dedecerent. Pictores, qui talia delinquunt, non solum mentiuntur plurima penicillo suo, Sanctosque faciunt superbos et vanos et molles, cum tales numquam fuerint, sed comprobant etiam, affirmantque vanitates eas, quae a Patribus Doctoribusque nostris tantopere sunt improbatae. Pictoribus istis merito aliquis dixerit id, quod artis eius uni dictum fuisse refert Clemens Alexandrinus, cum enim Helenam calamistratam varie multoque gemmarum contextu et auro fulgentem pinxisset, ita reprehensus est; quoniam pulchritudinem exprimere mulieris non potuisset, voluisse saltem indicare divitias magnitudinemque fortunae eius.
Dans :Apelle : Hélène belle et Hélène riche(Lien)
, "Pietatem pictori in primis esse necessariam" (numéro I, 11) , p. 46-48
Quin etiam vanus est Oratoris conatus ad permovendos aliorum animos, nisi suum ipse animum moverit prius, ita pictoribus cunctis evenire arbitror, ut nisi ipsi prius pium aliquem animi sui motum excitare conati fuerint, nequeant postea operibus dare suis id quod sibi deest, pietatem nempe et laudabiles animi sensus. Atque veteribus illis, quorum tanta laus in affectu fuit, plane evenisse arbitror id ipsum, quod profanis poetis accidisse pro certo habemus, ut nimirum optima quaeque carmina eorum, non solum ab artificio, sed etiam ab motibus animi manaverint; qui nempe motus elicuere sensus eos, quos numquam diuturna meditatio, studiumve attulisset. Hinc scilicet nobilis querela unius expostulantis in praecipiti aetate non fluere sibi versus eos, quos fundere solitus esset, cum sanguine meliori turgerent venae; Poetisque illis mos fuerat excitandi affectus causa, peragrare nemora et Valles et Montes et littora, dum istos animi impetus quaerunt ac venantur. Ad antra profecto ipsa specusque obscuros ob eam rem ibant, sicuti de Tragico Euripide proditum est, qui caetera domicilia nimium sibi laeta existimans, abdidit se in speluncam, ut moestitiam ibi timoresque varios et solicitudinem formas et casus atroces colligeret. At celeberrimi Sculptorum parcissimo victu inaediaque diuturna praeparabant animum suum, quo magis affectibus istis implerentur. Neque dubitem ego affirmare tres illos Artifices, qui celebratum illum tantopere Laocoontem fecere eiusque dolores expressere, nullo alio, quam lupinorum cibatu, sicuti Tragoediarum Auctores, esse sustentatos; quam duram alimoniam inter magnorum operum instrumenta adhibitam fuisse Plinius refert.
Dans :Polos, si vis me flere(Lien)
, "Quam difficile sit exprimere affectus animi" (numéro I, 10) , p. 38-40
Atqui tantum hoc tamque praecipuum artis munus Statuarii Pictoresque nostri ne respicere quidem videntur, ac si quando respexere, tentavereque in eo genere aliquid, absurdi ineptique reperiuntur, sicuti demonstrabimus, affectusque ostendere volunt eos, qui minime decent, veluti cum afflictam Crucis adspectu et vicinitate Deiparam, plenumque doloris eum vultum toto artis conatu facere nescii, confugiunt eo, ut exanimem pingant; id quod et facie factu erat, et auctoritati Patrum adversabatur. [...] [[4:voir Apelle Antigone]] Velim igitur ego Artifices nostros, aut magnopere elaborare in eo, ut exprimere affectus possint, aut si ita assequi non potuere, fateri utique conatum eius rei et dolorem aliquo modo, sicuti priscus ille fecit, qui paternos in filiae nece sensus effingere se posse diffidens, velavit Agamemnonis caput.
Dans :Timanthe, Le Sacrifice d’Iphigénie et Le Cyclope (Lien)